monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXV <<<     >>> in Psalmum LXXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVI

1 In finem, pro Idithum, psalmus Asaph.
2 In finem, notum est significari Dominum Salvatorem. Idithum quoque transiliens eos, in superioribus titulis diximus nomen istud quid debeat indicare. Asaph congregationem appellari manifestum est. Sic istorum nominum expositione tractata, congregatio debet adverti, quae vitia istius saeculi gloriosis passibus transilivit, et ad illum finem pervenit, cui nihil potest simile reperiri. Totus ergo psalmus hic a fideli congregatione cantabitur, quae Asaph nomine continetur.
3 Divisio psalmi.
4 Asaph iste, quem diximus vitiorum transilitorem, in prima narratione psalmi ad Dominum se clamare testatur, et tribulationibus suis (quod solet fidelibus accidere) se magis insinuat eruditum. Secunda narratione cogitationes enumerat, quae solent pulsare in hoc mundo corda laborantium. Tertia beneficio Divinitatis in meliorem sensum se asserit permutatum, ut operam potentiamque Dei fixa mente cogitaret: quibus rebus cognoscitur assidua exercitatione profecisse. Quarta narratione prosequitur, quemadmodum per Dominum Salvatorem facta sint in populis divina miracula.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Voce mea ad Dominum clamavi: vox [ms. A., voce] mea ad Deum, et intendit mihi. Asaph iste mundanorum desideriorum transilitor eximius, non pro incolumitate corporis, non pro divitiis acquirendis, non pro honore capiendo, sed amore Domini, qui iam perfectis infunditur, clamat ad Dominum; ut in hoc gymnasio confessionis contemplatio Divinitatis eum spiritualiter consoletur. Nam quod dicit: Voce mea, modus ille locutionis est, quem iam in septuagesimo tertio psalmo posuimus, ubi ait: Incenderunt igni sanctuarium tuum [Psal. LXXIII, 7], et his similia. Quae figura in litteris saecularibus pleonasmos appellatur; quam nos quoque ponamus intrepidi, cum et Pater Augustinus, in modis locutionum frequentissime eam commemorasse noscatur. Sed animadvertendum est quoniam ille tantum clamet ad Dominum, qui eum talia petit, qualia se daturum fidelibus pollicetur. Nam qui eum pro rebus transitoriis rogat, non ad Dominum clamare cognoscitur, quamvis ipsum petere videatur. Repetit, et vox mea ad Deum, subaudiendum pervenit. Sed quid tamen expeteret non designat; merito, quia non est illi necessarium dicere quod praestet, qui solus novit largiri quod expedit. Quapropter vere sapientes sunt, qui se potestati Divinitatis ordinationique committunt; ipsum solum expetunt, et omnia prospera consequuntur. Sic Isaias propheta dicit: Domine Deus noster, pacem tuam da nobis: omnia enim praestitisti nobis [Isai. XXVI, 12]. Sequitur, et intendit mihi. Ecce vox illa brevis, sed pietate magnifica, ad Dominum missa hoc egit, ut dignaretur intendere. Sed quid ibi non praestitit, quando talia miseratus indulsit? Illius quippe respicere, liberare est, et tam magna conferre, qualia non praevalet avidus precator expetere.
7 (Vers. 2.) In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus: negavi consolari animam meam. Solent mundanis desideriis occupati in tribulationibus optare, ut ab illa possint, quam sustinent, necessitate liberari: ut si aegrotus est, sanitatem quaerat; si peregrinus, patriam; si pauper, expensas. Iste, ut brevi petitione omnia profutura concluderet, nihil de suis angustiis vociferatus est, nec impatienter quae sustinebat ingessit; sed tanquam quietus ac malorum suorum nescius, in die tribulationis suae toto desiderio contemplationem Domini perquirebat. Addidit, manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. Hic complectitur quemadmodum Dominum viriliter inquisivit, et quis fructus eius actionis apparuit. Manibus meis, operibus dicit bonis, quae divinis noscuntur convenire mandatis. Nocte mundi istius significat vitam, quae quamvis lucem habere videatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Coram eo, id est non ad faciem hominum, sed in abscondito, sicut ipse dicit: Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus [Matth. VI, 1], etc. Illo enim praesente fit, quando humanus non affectatur aspectus, ut vanis laudibus intumescat, cum se aliquis boni quidquam fecisse disseminat. Sequitur, et non sum deceptus. Ille revera non decipitur, cui promissa complentur. Sollicitius autem perquirendum est quare dicat: Negavi consolari animam meam, qui iam Domini contemplatione gaudebat. Sanctus vir iure negat illis rebus consolari animam suam, quae humanis desideriis appetuntur; ut si fatigatur vigiliis, remissam vagationem quaerat; si ieiuniis, corpus suum congrua hilaritate reficiat; si tristis est, amicorum confabulationibus transferatur. Isti vero una fuit consolatio, intentionem suam ponere semper in Domino.
8 (Vers. 3.) Memor fui Dei et delectatus sum; exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus. Ecce quemadmodum refectus est, qui mundanis rebus animam suam consolatam fuisse denegavit. Nam cum Dei memores sumus, totius munere suavitatis explemur; nec potest aliquid par esse, quando nos coeperit gratia divina satiare. Sequitur, exercitatus sum et defecit paulisper spiritus meus. Exercitatum se dicit in illa contemplatione divina, cum tractaret qua sapientia cuncta disponat, quali potentia universa contineat: omnia simul faciens, et tam multa mirabili ordinatione dispensans. Et necesse erat ut intellectus eius deficeret, cum se in una retractatione tam innumerabilia, tam ingentia congregassent, sicut alibi legitur: Consideravi opera tua, et expavi [Habac. III, 2]. Bene autem posuit, paulisper, quoniam etsi ad tempus visus est defecisse, paulo post intelligitur potuisse recreari.
9 (Vers. 4.) Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus. Venit ad secundam narrationem, in qua cogitationum suarum aestus enumerat. Dicit enim oculos suos anticipasse vigilias, quas in Dei laudibus solemniter exhibebat. Istas usus noster consuevit vocare nocturnos. Hoc enim illis necesse est contingere, qui ad spirituales cogitationes semper intenti sunt. Reddit enim cura pervigiles sensus, nec somnum capiunt, nisi qui universa sollicitudine vacuantur. Sequitur, turbatus sum, et non sum locutus. Ostendit revera tempus fuisse nocturnum, quando ipse homo recogitans animi sui secreta perquirit. Turbatus est quippe recordatione peccantium, quia humanum genus in delictorum praecipitia corruebat, et pio dolore pro aliis cruciabatur, qui iam vitia mundana transcenderat. Tacuit ergo, quoniam profunda nocte non habebat solatium humani colloquii: quo tempore cautius cogitat quicunque deliberat.
10 (Vers. 5.) Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos. Ingreditur deliberativum dicendi genus, quod suis membris diligenter explicitum, in huius partis fine monstrabimus. Dicit enim quare turbatus est: quoniam dies cogitavit antiquos, Adae videlicet, quibus humanum genus peccatis tenebatur obnoxium: de quibus et alio loco dicit: Ecce veteres posuisti dies meos [Psal. XXXVIII, 6]. Sed isti temporales atque caduci sunt, et labili varietate fugitivi. Sed contra dies antiquos, annos ponit aeternos, quia sicut isti momento pereunt, sic futuri perenni longaevitate consistunt: in istis mors dominatur, in illis regnat vita perpetua; isti edaci tristitia corroduntur, in illis iusti secura felicitate gaudebunt; in istis denique fugit omne quod venerit, in illis stabit quidquid accesserit. Sed quid est hoc, quod iste vir iam Deo deditus, contra dies antiquos aeternitatem ponit annorum? Cogitabat enim cur labentes dies, et quos tenere nemo possit, tantopere desideret et quaerat humanitas; et illos aeternos qui soli nobis sunt specialiter appetendi negligamus, contemnamus, nec credamus esse, dum eos impraesenti non valemus aspicere? Merito ergo turbatus est, qui tam pravis persuasionibus peccatores cognoverat subiacere.
11 (Vers. 6.) In mente habui; et meditatus sum nocte cum corde meo: exercitabar et ventilabam in me spiritum meum. Caput istius versus superiori iungendum est. Est enim ita: Et annos aeternos in mente habui; non sicut stulti, qui hoc quod audiunt, neque credunt, neque in sua memoria reponunt, sed oblivioni mandant, quod negligentius acceperunt. Iste enim in mente habuit annos aeternos, quoniam credebat esse venturos. Meditatur etiam cum corde suo, qui animam suam facit aliquid cum ratione tractare. Cum illa enim loquimur taciti, cum illa exercemur quieti, nec soli sumus, quando cum ipsa suscepta altercatione confligimus. Sequitur, exercitabar et ventilabam in me spiritum meum. Proprie actus ipse deliberationis exprimitur. Exercemur enim, quando per retractationes innumeras aestuamus, et quasi in palaestra animae spirituali concertatione fatigamur. Ventilatur autem spiritus, cum huc atque illuc in venti more celerrima cogitatione transfertur. Spiritus enim virtus est animae, quae intentiones eius implere contendit.
12 (Vers. 7.) Et dixi: Nunquid in aeternum proiiciet Deus, aut non apponet ut beneplacitum sit ei adhuc? Cum iste Asaph transilitor vitiorum totius mundi cogitaret angustias, et spiritus eius divinis meditationibus exerceretur, dixit: Nunquid Deus in aeternum proiiciet genus humanum, ut non ei adventus sui miseratione prospiciat? Ille enim iam beneficia Domini futura sentiebat, qui de coelestis misericordiae promissa pietate tractabat. Sequitur, aut non apponet, ut beneplacitum sit ei adhuc? Istud non, nequaquam negantis, sed potius affirmantis est. Apponet enim, id est praestabit ut ei beneplacitum sit genus humanum, quando dignabitur incarnationis suae declarare mysteria. Quod autem ait, adhuc, exspectantis est, non dolentis. Nam quamvis fieri posse crederet, emergere tamen subsequenti tempore confidebat.
13 (Vers. 8.) Aut in finem misericordiam suam abscidet, a saeculo et generatione? Misericordia Domini est, quod de Maria Virgine nasci secundum carnem pro nostra infirmitate dignatus est. Hanc Dominus non abscidit, quam pro hominum salute per prophetas cecinit esse venturam. De quo loco Stephanus episcopus in encycliis ad Leonem principem scribens, mirabiliter dicit: Indutus est Filius tunicam corporis, hoc est integrum hominem de sancta Virgine, quam sanctus Spiritus texuit ineffabiliter, in ingressu inenarrabiliter, in egressu comprehensibiliter. Ingressus est invisibilis, egressus est visibilis; ingressus est Deus Verbum, egressus est idem et homo. In finem vero significat plenitudinem temporis, quando venire dignatus est; de quo tempore Ioannes apostolus dixit: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Addidit, a saeculo et generatione. A saeculo, in quo decretum fuerat ut veniret. A generatione, Iudaica scilicet, quos carnis cognatione etiam fratres appellare dignatus est. O promissio gloriosa! o perceptio [mss. praeceptio] salutaris, si agnoscere meruissent quod eis singulari munere praestabatur!
14 (Vers. 9.) Nunquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira misericordiam suam? Oblivisci illud possumus quod nobis accedit et recedit; Deo autem, cui misericordia substantialiter inest, quemadmodum potest oblivisci, quod ab ipso non probatur auferri? Hinc ergo praenuntiabat misereri Deum, quia eius praevidebat adventum. Nam quae fortior misericordia quam unde mundi clades cognoscitur esse sublata? Sequitur, aut continebit in ira misericordiam suam. Respice quam mirabili ordine adventus iste descriptus est? Ubique misericordia ponitur, quia miseris res tanta praestatur. Facilius est enim Domino continere iram, quae ab eius tranquillitate cognoscitur aliena; sed magis ad misericordiam pronus esse credatur, quae nunquam ab eius maiestate dividitur; sicut per Isaiam dicit: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis [Isai. LVII, 16]. Quapropter non in ira continebit misericordiam, sed in misericordia iram potius abstinebit, si tamen in hoc saeculo conversio devota proveniat. Et memento quod ira in Domino abusive, non proprie, dicatur. Peractum est deliberativum dicendi genus, cuius membra suis versibus apta reddamus. Cogitatio ipsius habuit dies antiquos et annos aeternos suis qualitatibus et efficientiis comparare, quas partes in sua mente reposuit, et in eis spiritum suum diutinis fluctuationibus ventilavit: elegit tamen tertiae partis (sicut in deliberationibus fieri solet) certam absolutamque sententiam. Dixit enim: Nunquid in aeternum proiiciet Deus, aut non apponet ut beneplacitum sit ei adhuc? et reliquos duos versus, qui in praedictam videntur et comprobantur convenire sententiam.
15 (Vers. 10.) Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi. Interiecto diapsalmate secundo venit ad tertiam narrationem: ubi post cogitationem bonorum translatus ad saluberrimum sensum, competenter se asserit immutatum. Dicit enim primo: Nunc coepi, quasi sapere, quasi intelligere, quasi ad lumen splendidissimum pervenire; quippe qui laetaturus erat in operibus Domini. Sed quid sit istud, Nunc coepi, sequenti sententia declaratur. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Dicit enim: Haec est mutatio dexterae Excelsi. Mutatio nomen aequivocum est; nam mutati dicimur, quando in pessimam partem errore aliquo faciente dilabimur. Sed ne tale hic aliquid sentiretur, commutationem in se dicit factam, quam dextera Domini consuevit operari. Dextera enim Excelsi Christus est Dominus, per quem sic sumus commutati, ut de conditione servili mereamur etiam eius filii nuncupari. Hanc in se commutationem fieri sentiebat, quam concedi Christiano populo quandoque gaudebat.
16 (Vers. 11.) Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. Commutationem de se factam in sua dicit permanere memoria, quia meliora meretur suscipere, qui collata bona de corde non probatur amittere. Sed ne tantum de se exsultare videretur, sequitur, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum; utique quae humano generi pius miserator indulsit. Primum, quod Adam fecit ad imaginem et similitudinem suam; deinde, quod oblationem Abel iusti susceperit; quod in Arca Noe crescente diluvio in mysterium Ecclesiae animalia diversa salvaverit; ut Abraham filium suum offerente, typum sui adventus coelesti pietate monstraverit; postremo, quod ipse ad liberandum hominem venire dignatus est. Haec erant ab initio, credo, mirabilia quae sanctum virum sua recordatione mulcebant.
17 (Vers. 12.) Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in observationibus tuis exercebor. Cognoscamus quo pervenerit mundi istius transilitor egregius. Promittit enim se, misericordia Domini suffragante, in eius operibus, id est in Scripturis divinis assidua cogitatione meditari: ubi nullum taedium, nulla satietas est; sed quantum quis plus hauserit, tanto amplius dulcia sensa perquirit: unde centesimus octavus decimus psalmus multa dicturus est. Sed quia fidelibus non sufficit solummodo legere, nisi etiam bonorum operum fructus sedula pietate monstrare, dicit: In observationibus tuis exercebor, id est in praeceptis tuis salutaribus humili devotione versabor. Exercitatio enim bene nostra dicitur, quando iussa Domini ipso miserante peragimus.
18 (Vers. 13.) Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? Venit ad laudes Domini, quibus fortitudinem eius mansuetudinemque commemorat; ut benevolentiam piissimi iudicis facilius impetrarent iterata praeconia. Apparet quippe sanctum virum certissima fuisse pollicitum. Constat enim et libris eum et operibus eruditum, quando ad paternas laudes devota exsultatione prorupit. Dicit enim: Deus, in sancto via tua. Sanctus, Christus est Dominus, sicut ipse dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum [Psal. LXXXV, 2]. Idem ipse viam se dicit, ut est illud: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Sed cum fidem hominibus praebuit, qua Pater perfectissime nosceretur, via Patris iuste dicitur, quia per ipsum, quemadmodum Trinitas coleretur, accepimus. Ipse enim dixit: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Sequitur, quis Deus magnus sicut Deus noster? Iam quasi eruditus, in Spiritu sancto laetus exsultat, potentiamque Domini universis praeferens simulacris, quae falsa persuasione in terra colebantur; illa enim erant vilissima, infirma, despicienda; Dominus autem noster magnus, fortis et terribilis, omnia faciens quaecunque vult in coelo et in terra. Ergo hic versus contra illos increpandos dicitur, qui adhuc superstitionum errore caecabantur; ut infelices agnoscant quem refugiunt, quos sequuntur. Hoc schema dicitur syndyasmos, quod Latine interpretatur collatio, sive coniunctio; fit autem ex comparatione contrariorum, quando aut personae, aut causae sive in contrarium, sive in simile comparantur.
19 (Vers. 14.) Tu es, Deus, qui facis mirabilia solus: notam fecisti in populis virtutem tuam. Cum dicit: Tu es, Deus, essentiam divinae Maiestatis ostendit; sicut ipse dicit: Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Esse enim ipsi proprie convenit, qui ut sit, nullius adiutorio continetur; sed naturae suae potentia semper magnus, semper excelsus, semper incommutabilis perseverat. Quapropter ipse est qui facit mirabilia solus. Nam licet haec et sanctis suis facere saepe praestiterit, solus tamen est qui mirabiles operationes ad effectum suae voluntatis adducit. Sed videamus quare dixerit, solus, cum et Filius et Spiritus sanctus cooperentur in omnibus? Solus dixit, quia Trinitatem sanctam unum Dominum, unum Deum veraciter confitemur, sicut ipse dicit: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est [Deut. VI, 4]. Sequitur, notam fecisti in populis virtutem tuam, id est, cum in hunc mundum misit Dominum Salvatorem, qui, sicut dicit Apostolus, Dei virtus est, et Dei sapientia [I Cor. I, 24]. Notum enim fecit, quando eum et illi notum habuerunt qui facie tenus sciebant, et illi altius contemplati sunt, qui eum Patris Filium fideli mente crediderunt. Notus ergo factus est populis infidelibus solummodo corpore, fidelibus autem et Divinitate; sicut in Evangelio dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8].
20 (Vers. 15.) Liberasti in brachio tuo populum tuum, filios Israel et Ioseph. Sensum excolit superiorem. Dicit enim quid praestiterit humano generi paterna clementia: quoniam in brachio suo, id est in Domino Salvatore liberavit populum suum; sicut legitur: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Et ne haberes ambiguum quem populum liberavit, sequitur, filios Israel et Ioseph. Populum saepe diximus intellectu pluralem numerum continere, quamvis singulariter prolatus esse videatur. Quapropter filios Israel Iudaicam plebem, quae tamen credidit, debemus accipere; Ioseph alteram quae venit ex gentibus. Sed sive quae credidit de Iudaeis, sive quae de gentium vocatione collecta est, unus est Dei populus; quamvis tempore credulitatis suae divisus esse videatur, sicut in Evangelio dicit: Sunt autem oves quae non sunt ex hoc ovili, et oportet me eas adducere, ut sit unus grex et unus Pastor [Ioan. X, 16]. Nam nomine Ioseph, gentium fidem non inconvenienter advertimus, quia iste Ioseph, quamvis filius fuerit Iacob qui primo vocatus est Israel, tamen quia traditus est a fratribus et pervenit ad gentes, ubi honorabilis habebatur et potens, ita ut eius arbitrio Aegyptiorum terra regeretur, rationabiliter eius nomine gentes indicantur, quae Domino Salvatori devota mente crediderunt. Nam et ipsum nomen Ioseph indicat crescens, quod gentibus convenienter aptatur, ex quibus Christi Ecclesia semper augetur. Ergo sensus iste est; quia et de populo Israelitarum, et de gentium congregatione liberavit eos in brachio suo, id est in Domino Salvatore, qui ei credere puro corde maluerunt.
21 (Vers. 16.) Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae: et timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Venit ad quartam narrationem, ubi iam laetus refert quas virtutes Christi Domini maiestas effecerit. Nam de quo prius dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam, nunc dicit de ipso: Viderunt te aquae, Deus. Per aquas populos significari frequenter Scriptura divina testatur, quando eas et videre commemorat et timere. Ipsae sunt enim aquae quae sensu rationabili Dominum cognoscere vel metuere potuerunt. Nam vide quid addidit: Viderunt te aquae, et timuerunt; quando utique in bruto elemento non poterat evenire, ut tantam miraculorum manifestationem cognoscerent et timerent. Sequitur, et turbatae sunt abyssi; id est, populos et in hoc sermone debemus numerosiores advertere, qui more liquidi elementi vitiorum flatibus commoventur. Sed feliciter tunc turbati sunt, quando ad conversionis studia pervenerunt. Et intende quod subsequentia usque ad finem psalmi per figuram parabolen dicuntur, quando res genere dissimiles sibimet comparantur.
22 (Vers. 17.) Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes: etenim sagittae tuae pertransierunt. Multitudo sonitus aquarum est, quando psalmodia dulcis offertur, quando gemitibus ac lacrymis culpa diluitur, quando gratiae pro suscepto munere referuntur; et quasi mare confragosum, ita in sanctis Ecclesiis resonant diversa vota populorum. Sed quare sit factus sonitus multitudinis aquarum, pulchre subiecit: quia vocem dederunt nubes. Nubes, praedicatores significare saepe iam diximus; de quibus scriptum est: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]. Qui vocem suam magnam deserunt, cum praecepta Domini vulgaverunt in toto orbe terrarum, sicut et alius psalmus ante praedicavit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Hinc sonitus venit aquarum, hinc turbatae sunt abyssi: quia verba ista praedicationum errantibus populis devotionis studia contulerunt. Sequitur, etenim sagittae tuae pertransierunt. Sagittas hic evangelistas decenter advertimus, qui praedicationibus suis devotos populos usque ad cordis intima medicinaliter transfoderunt, non inflicto vulnere, sed salute.
23 (Vers. 18.) Vox tonitrui tui in rota: illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra. Et hoc quoque comparative dicitur: quia tonitrui vox ita revolvitur, quasi de rotis venire perstrepentibus audiatur. Sic enim cum de summo funditur, spatio coelorum volubili murmuratione pertranseunt, ut rotatus atque sinuosus ipse sonitus sentiatur. Sive magis in rota, orbem terrarum debemus accipere, qui in speciem rotae absoluta rotunditate concluditur. In rota ergo, id est in mundo, vox tonitrui eius egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. Sed illae nubes, illa tonitrua, sequitur quid fecerunt. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Dignis comparationibus beneficia divina narrantur, ut res coelestes supernis similitudinibus exponantur. Illuxerunt coruscationes, divina praecepta dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum salutari illuminatione fugaverunt. Dicit enim tonitrua et coruscationes istae quid egerint; ut terra, id est corpora nostra commoverentur et contremiscerent audito tanto miraculo. Commotos quippe et tremefactos illos dicit, qui verbum Dei fideliter audientes ad conversionis studium Christi munere pervenerunt.
24 (Vers. 19.) In mari viae tuae, et semitae tuae in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur. Si ad litteram hoc velis accipere, in mari fuit via eius, quando super dorsa pelagi visualiter ambulans, Petrum apostolum ut ad se veniret evocavit. Sive magis illud intelligendum est: In mari viae tuae, in cogitationibus hominum, quae velut mare perfidum fluctuant: ubi tamen ille vias habet, quando eos sibi larga pietate subdiderit. Aquae multae, eadem conversorum est turba gentilium: ubi sunt semitae Domini, id est viae ipsius, dum ad eos venire dignatur. Sequitur, et vestigia tua non cognoscentur. Hoc cum imputatione legendum est; ut cum palam venerit, tantisque se demonstraverit miraculis, non sit tamen cognitus ab infidelibus Iudaeis. Merito ergo illis exprobrat, qui tantae maiestati et tam praesentibus beneficiis credere noluerunt. Vestigia siquidem significant praesentiam corporalem; nam vestigium est plantae signum, quod facimus ambulantes.
25 (Vers. 20.) Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. Cum hoc miraculum nulli alteri possit aptari, sine dubio et illa imputatio quae praecessit, quia non cognoverunt vestigia eius, ad populum pertinet Hebraeorum. Deducti enim sunt in Moysi et Aaron manu, id est operatione quam diversorum miraculorum novitate faciebant. Et bene dixit: Sicut oves, non tamen oves, quia non credendo facti sunt haedi. Hic enim, sicut, veritatem non significat, sed imaginationem. Moyses autem interpretatur assumptus, quoniam de flumine collectus est a filia Pharaonis. Aaron vero fortitudinis mons. Quae nomina ipsas quoque virtutes quas fecerunt videntur exprimere. Moyses enim inter alia, iubente Domino, in aquis est operatus, quando in mari Rubro Hebraeos viam fecit habere terrenam, significans per baptismatis donum liberandum esse populum fidelem. Aaron Ecclesiae tenebat imaginem, quam bene monti fortissimo comparavit, quae et honore sancto praeminet, et fidei soliditate consistit. His enim ducibus Israelitarum populum divina virtute legimus esse liberatum.
26 Conclusio psalmi.
27 O Idithum vere humanarum rerum transilitor egregie, qui psalmum mirabili institutione cantasti, in tribulationibus exercitatus negasti te ullo modo consolatum. Deinde deliberatio tua ad perfectam noscitur pervenisse sententiam. Tertio sentis te iam feliciter immutatum; nec tamen prosperis animum relaxas: sed cum te semper intentum ad magnalia Domini profiteris, augmento quodam sapientiae iugiter profecisse cognosceris. Quarto miracula Christi sub magna exsultatione concelebras, et cum diversa percurris, institutionem Christiano populo qua salvetur ostendis. Praesta, Domine, ut solita nos iubeas pietate purgari; quatenus qui sumus actuum qualitate dissimiles, clementia tua faciat esse consortes.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXV <<<     >>> in Psalmum LXXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76